klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

P. Ovidi Nasonis Epistvlae Ex Ponto

P. Ovidi Nasonis Epistvlae Ex Ponto

Liber primus

I. Brvto

Naso Tomitanae iam non nouus [Н.В.1] incola terrae[Н.В.2] 

hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Si uacat[Н.В.3] , hospitio peregrinos[Н.В.4] , Brute, libellos

excipe dumque aliquo, quolibet abde[Н.В.5]  modo.

Publica[Н.В.6]  non audent intra monimenta[Н.В.7]  uenire,

ne suus hoc illis clauserit auctor iter.

A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis[Н.В.8] ,

ite, patet castis uersibus ille locus.'

[Spoiler (click to open)]

Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere

sub lare priuato tutius esse putant.

Quaeris ubi hos possis nullo[Н.В.9]  componere[Н.В.10]  laeso?

Qua steterant Artes[Н.В.11] , pars uacat illa tibi.

Quid ueniant [Н.В.12] nouitate roges fortasse sub ipsa.

Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.

Inuenies, quamuis non est miserabilis index[Н.В.13] ,

non minus hoc illo triste quod ante dedi.

Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit

non occultato nomine missa docet.

Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis

Musaque ad inuitos officiosa[Н.В.14]  uenit.

Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos

exule seruatis legibus Vrbe frui[Н.В.15] .

Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur

doctus et in promptu [Н.В.16] scrinia[Н.В.17]  Brutus habet.

Nec me nominibus furiosus[Н.В.18]  confero[Н.В.19]  tantis:

saeua deos contra non tamen arma tuli[Н.В.20] .

Denique Caesareo, quod non desiderat ipse[Н.В.21] ,

non caret e nostris ullus honore liber[Н.В.22] .

Si dubitas de me, laudes admitte deorum[Н.В.23] 

et carmen dempto nomine [Н.В.24] sume meum.

Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae

proderit[Н.В.25]  auctorem pacis habere nihil?

Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti,

dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam.

Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?

At patriae pater hic, ipsius ille fuit.

Ecquis ita est audax ut limine cogat abire

iactantem Pharia[Н.В.26]  tinnula[Н.В.27]  sistra[Н.В.28]  manu?

Ante deum Matrem cornu tibicen adunco

cum canit, exiguae quis stipis [Н.В.29] aera negat?

Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;

unde tamen uiuat uaticinator [Н.В.30] habet.

Ipsa mouent animos superorum numina nostros

turpe nec est tali credulitate capi.

En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi

gentis Iuleae nomina sancta fero.

Vaticinor[Н.В.31]  moneoque: locum date sacra ferenti;

non mihi, sed magno poscitur[Н.В.32]  ille deo,

nec, quia uel merui uel sensi principis iram,

a nobis ipsum nolle putate coli.

Vidi ego linigerae[Н.В.33]  numen uiolasse[Н.В.34]  fatentem[Н.В.35] 

Isidis Isiacos[Н.В.36]  ante sedere focos.

Alter ob huic similem priuatus lumine culpam

clamabat media se meruisse uia.

Talia caelestes fieri praeconia[Н.В.37]  gaudent,

ut sua quid ualeant numina teste probent.

Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt,

cum bene peccati paenituisse uident.

Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli[Н.В.38] ,

paenitet et facto torqueor ipse meo.

Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori

estque pati poenam quam meruisse minus.

Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse,

poena potest demi[Н.В.39] , culpa perennis erit.

Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul;

ne non peccarim mors quoque non faciet.

Non igitur mirum, si mens mea tabida [Н.В.40] facta

de niue manantis[Н.В.41]  more liquescit[Н.В.42]  aquae.

Estur[Н.В.43]  ut occulta uitiata teredine[Н.В.44]  nauis,

aequorei scopulos[Н.В.45]  ut cauat unda salis,

roditur ut scabra[Н.В.46]  positum rubigine ferrum,

conditus ut tineae[Н.В.47]  carpitur ore liber,

sic mea perpetuos curarum pectora morsus,

fine quibus nullo conficiantur[Н.В.48] , habent.

Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet

quique dolet citius quam dolor ipse cadet.

77[Н.В.49]  Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,

forsitan exigua dignus habebor ope[Н.В.50] ,

inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu.

80 Plus isto duri si precer oris ero.


 [Н.В.1](литота) = vetus

 [Н.В.2]Tomitanae terrae dixit, pro Tomitanae urbis

 [Н.В.3]есть время, можно (subaudiatur locus)

 [Н.В.4]a peregrino solo venientes, non tamen a peregrino

 [Н.В.5]прятать. Non recusat eos etiam in latebram, aut angulum conjici, dummodo Romae sint.

 [Н.В.6]Repulsum se a Palatina bibliotheca lamentatur.

 [Н.В.7]a mentis admonitione sunt dicta.

 [Н.В.8]Nullus in hac charta versus amare docet.

 [Н.В.9]nullo laeso: citra cujusquam offensionem.

 [Н.В.10]simul collocare.

 [Н.В.11]Loco librorum de arte amandi illos reconde.

 [Н.В.12]cujus generis sint, quid profiteantur, quales veniant, serii an lascivi.

 [Н.В.13]заглавие

 [Н.В.14]услужливый, любезный; ревностный должный

 [Н.В.15]aliqua re или aliquem rem

 [Н.В.16]in promptu habere показывать, не скрывать

 [Н.В.17]scrinium ларец для книг

 [Н.В.18]quod si facerem, essem furiosus, seu furiose agerem, ut sit nomen pro adverbio, enallage.

 [Н.В.19]сравнивать

 [Н.В.20]Аргументация a majoribus ad minus, κατ' αποφασιν

 [Н.В.21]Primus gradus moderationis, ut laudari non concupiscas apud temet. alter, ut laudes oblatas vel rejicias vel extenuas.

 [Н.В.22]Nullus est liber meus, in quo non honorifice meminerim Caesaris.

 [Н.В.23]Caesaris, ut sit numeri enallage.

 [Н.В.24]без имени

 [Н.В.25]Multo magis tutum esse convenit auctorem  ipsum pacis praeferentem, Caesarem puta, quem nos his libris celebramus.

 [Н.В.26]египетский

 [Н.В.27]звонкий, звучный

 [Н.В.28]sistrum трещотка

 [Н.В.29]stips подаяние, заработок

 [Н.В.30]прорицатель

 [Н.В.31]пророчить, повествовать

 [Н.В.32]от него ждут, от него требуют

 [Н.В.33]одетый в льняные ткани

 [Н.В.34]грабить; оскорблять

 [Н.В.35]Dii celebari ab iis, qui ipsos offenderunt, gaudent.

 [Н.В.36]Isiacus жрец Изиды

 [Н.В.37]praeconium объявление; прославление

 [Н.В.38]Sic incipit peccati confessio.

 [Н.В.39]освобождать

 [Н.В.40]истлевающий

 [Н.В.41]течь

 [Н.В.42]таять, слабеть, убывать

 [Н.В.43]поедается

 [Н.В.44]червь-древоточец

 [Н.В.45]скала, утёс

 [Н.В.46]шероховатый

 [Н.В.47]моль; ччервь; гусеница

 [Н.В.48]завершаться

 [Н.В.49]Если в этом мне поверят боги [имеются в виду Август и члены его семьи], во власти которых находимся все мы, то, может быть, и я окажусь достойным незначительной помощи и буду переселён в место, свободное от скифского лука. Если я буду просить большего, это будет звучать дерзко.

помощь [Н.В.50]

Tags: латынь
Subscribe

  • Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments