klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

capi ac delectari scriptis Mureti

Equidem saepe animadverti homines, qui primum ad Ciceronis lectionem accedunt, magis capi ac delectari scriptis Mureti et similium: non quod horum oratio minus Latina ideoque facilior sit: sed quod ratio materiaque nostrae aetati nostrisque ingeniis magis aptae sunt. Horum nos lectio quasi blanda manu ad Veteres ducit, estque veluti πιβθρα seu gradus et aditus ad Veteres, sed purus ille castusque, unde nil sordium ad ipsa eorum sacraria adferamus. Certe, si quid ego ad scribendi facultatem profeci, quod pro rei magnitudine exiguum esse non ignoro: sed si quid profeci, hoc magnam partem debui lectioni operum Mureti: quae me adolescentem mira suavitate deliniebat, exemplis augebat et ad Ciceronem alliciebat .

(Wyttenbachius.)

Tags: латынь
Subscribe

  • Aenigma

    Destituor pedibus ; vox est mihi nulla ; remotos Ire tamen cogor dictaque ferre locos.

  • Foreign terms and phrases

    1. From the Latin, Brutum fulmen, a harmless threat. (Thunder that consists in mere noise, and is unattended by a bolt that strikes.) Cacoethes…

  • aenigma

    aenigma De summo planus, sed non ego planus in imo, Versor utrique manu, diverso et munere fingor. Altera pars revocat quidquid pars altera…

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments