klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

COLLOQVIVM TERTIVM

Personae: Delia, Syra, Aemilia, lulia
Puella dormit. Quae est puella quae dormit? Puella quae dormit est Iulia, filia Aemiliae.
Ancilla cantat: "Lalla." Quae est ancilla quae cantat? Ancilla quae cantat est Delia. Cur Delia cantat? Delia cantat quia laeta est. Syra Deliam audit. Syra et Delia sunt ancillae Aemiliae.
Syra: "St, Delia! Puella mea dormit."
Delia: "Puella tua? Quae est puella tua?"
Syra: "Est Iulia."
Delia: "Iulia non est tua puella, Iulia puella Aemiliae est."
Syra: "Iulia est filia Aemiliae - et mea quoque puella est."
Delia: "Lalla, lalla." Ancilla laeta cantat.
Syra: "Ssst! Iulia te audit." Syra irata est.
Delia: "Hahaha ! Iulia me non audit, quia dormit. Lalla, lalla,
lalla! " Delia ridet et cantat.
Iulia Deliam audit. Iam non dormit puella.
Venit Aemilia, domina ancillarum. Delia iam non cantat neque ridet, quia dominam videt.
Aemilia, quae Iuliam non videt, Syram interrogat: "Ubi est Iulia, Syra?"
Delia respondet: "Filia tua non hic est, domina."
Syra: "Domina non te, sed me interrogat."
Aemilia interrogat Syram: "Cur filia mea hic non est?"
Syra: "Iulia hic non est, quia dormit."
Iulia, quae iam non dormit, Syram vocat: "Syra!"
Syra puellam non audit, sed Aemilia eam audit.
Aemilia: "Iulia non dormit; te vocat."
Syra interrogat: "Quem Iulia vocat?"
Aemilia respondet: "Te."
Iulia Aemiliam vocat: "Mamma! Mam-ma! "
Iam Syra Iuliam audit.
Syra: "Iulia non me, sed te vocat, domina."
Iulia venit et Aemiliam interrogat: "Cur Syra non venit?"
Aemilia: "Non venit, quia te non audit."
Syra: "O, hic est mea Iulia puella."
Aemilia: "Mea puella est Iulia, non tua. Sed cur non dormit?"
Non Syra, sed Iulia respondet: "Quia ancilla cantat et ridet."
Aemilia irata Syram interrogat: "Quae est ancilla improba quae cantat et ridet?"
Syra non respondet. Cur non respondet Syra? Non respondet, quia dominam videt iratam. Syra ancilla proba est.
Iulia: "Iam non cantat ancilla neque ridet."
Aemilia: "Neque iam dormit mea puella! "
Tags: латынь
Subscribe

  • BLT instead of BLM

    A BLT ( B acon, L ettuce, and T omato) is a type of bacon sandwich . The standard BLT is made up of five ingredients: bacon , lettuce ,…

  • людоед?

  • Кони и коровы

    Кони и коровы — Хочешь конскую колбасу? — Как можно есть коней? Они такие умные! — А как можно есть коров? Они тоже умные.…

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments