klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

Prosodia.


Prosodia. Quae syllabarum positione & diphtongis carentium quantitates, sola veterum poetarum auctoritate, adductis exemplis, demonstrat
Frankfurt
1599 (Fischer), [8] Bl., 524 S., [4] Bl.

QVvm ante annos pauculos, vir fortissime, poemata quaedam prima aetate nostra lusa, recognoscere in mentem venisset, tandemque quorundam, qui in scribendis versibus peritiores, editisque in lucem poematis clari hoc loco viuebant, iudicio subiecissem : accidit, vt diuersis diuersa (pro vt, nequid amicitiae darent, eos ante obtestatus fueram ) obelisco liberrimo consigentibus , de nonnullarum vocum quantitatibus questiones inciderent, quas hic producendas, ille contrahendas existimaret : de quibus tamen probatorum poetarum exempla proferre nequirent : neque etiam illorum, qui de re Metrica accuratius scripserant, Despauterii, Micylli, Fabricii monumenta, controuersiam dirimere possent. Quo discrepantium opinionum taedio affectus, de Syllabarum, Diphthongis aut Positione carentium, praecipue vero primarum & mediarum (de quibus frequentius, quam de vltimis dubitari solet) quantitatibus, sola veterum (qui vt minimum ante annos mille scripserunt) auctoritate comprobandis, cogitare coepi. Quamobrem peruestigatis (quoties ab ordinariis negotiis, otioli aliquid subfurari possem) pluribus quam centum&viginti poetarum, cum operibus integris, tum fragmentis, labore incomparabili, primum quidem, colligebam ea tantum, de quibus merito dubitari posset. Postea hortatu quorundam, etiam illa, de quibus, licet cultioris eruditionis homines, ex vsitata doctioribus pronuntiatione, nihil ambigerent, quaedam tamen gentes, quales Galli, Poloni, Vngari, ob vernaculi sermonis contagium, Latinae elocutioni vitium afferre assolent: Vnde tritum illud: Non curo quantitatem syllabarum modo sit oratio congrua. Item nos sumus nobiles Poloni.

Et sicut centies, dum Louanii, Bononiae & alibi in studiis literarum versarer, notaui, ex professoribus (viris alioquin magni nominis ) quosdam ex imperita consuetudine, insuauiter admodum, ac inconcinne inter praelegendum non pauca proferre, qualia: ălā, ăcŭs, ălīŏquĭn, ălīquăndŏ, Andrōnĭcŭs, ānĭsŭm […] aliaque innumera,contra accentum legitimum, penultimae syllabę quantitati debitum. Ex quibus vel solis manifesto liquet , conatum hunc nostrum, non solum pædagogiis ad pueros in versificatoria exercendos: sed viris quoque in quacunq; facultate versantibus,Theologis, Iurisperitis, Medicis, Philosophis, rhetoribus, historicis, ad concinniorem magisque elegantem etiam solutę oracionis prolationem magnopere profuturum. In quo dum allaboro, opus in maiorem exspeditione mea tumorem accreuit. Collegi autem potissimum ex poetarum versibus illis, qui certos pedes postulant quales hexametri, pentamctri, Phalæcii, iambici, Alcaici, Sapphici, choriambici, trochaici, scazontes: versusque formam scansionis cõmodioris gratia annotaui, vt de pedibus constet, præter hexametrŭ & pentametrŭ per se notissima. Studui interim qua potui exempla proferre, quæ duas aut tres syllabas asserere queant. Aliquando etiam, vt de ultima constaret. Ex Plauto autem aut Terentio, vt minus curiose leges seruantibus, sicut ex Catullo in Phalæciis nimia libertate luxuriante (dum primo illorum pedi modo spondæum, modo iambum, modo trochæeum quoq; attribuit. Secundo vero loco, dactyli vicem nonnunquam spodæo supplet) quam parcissimus fui & quidem necessitate solum modo premente: idque in vocibus quæ alibi rarius occurrunt. Vitaui quoque qua licuit, (modo alia, non deessent) versus cæsurarum licentia abutentes.
Tags: количество, латынь, поэзия, просодия, слог
Subscribe

  • «Калина красная»

    Мой любимый эпизод — русское застолье примерно в середине фильма. Один пирующий поёт вполне нейтральную песню («вижу я в котомке…

  • Джонни Инглиш

    Посмотрел кино про Джонни Инглиша и подумал: вот как идиот мог попасть в разведку? Потом вспомнил Нарышкина, и Джонни Инглиш показался гением.

  • бык и телка

    Bull, ox. Bullock, a heifer. Berks .

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 3 comments