Abo píy, abo idz precz.
Ἢ πῖθι, ἢ ἄπιθι. Aut bibe aut abi. Cicer. Tusculana 5 ait: Mihi quidem in vita seruanda videtur illa lex , quae in Graecorum conuiuiis obtinet: Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi, ne sobrius in vinolentorum vinolenciam incidat, aut discedat.
Homer:
Hospes aut residens tacitus comede, aut alio ito.
'Apud Lacedaemonios in certamine luсtae nudorum ( γυμνοπαιδικήν et γυμνοπαιδείαν vocabant) promulgabatur : ἢ ἀποδύεσθαι ἢ ἀπιέναι. Aut exui aut abire necesse est.
Bibe si bibis. Plaut.
Affine est illud: kiedy przyjdziesz między wrony, musisz krakać jak ony:
Illud verò barbarum nec vsurpandum dictum est quorundam nostratium bibonum : Abo piy, abo sie biy.