klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

Ama tanquam osurus, oderis tanquam amaturus


II. 1. Ama tanquam osurus, oderis tanquam amaturus. lxxii

Δεῖ φιλεῖν ὥσπερ μισήσοντα, μισεῖν δὲ ὥσπερ φιλήσοντα, id est Sic amandum, tanquam sis osurus, sic oportet odisse, tanquam sis amaturus. Hanc Biantis sententiam Aristoteles in libris Rhetoricorum satis indicat in proverbium abiisse, cum ita scribit : Ὅτι οὐ δεῖ, ὥσπερ φασί, φιλεῖν ὡς μισήσοντα, ἀλλὰ μᾶλλον μισεῖν ὡς φιλήσοντα, id est Non est amandum, quasi sis osurus, quemadmodum aiunt, sed ita exercendum odium, tanquam sis aliquando amaturus. Ac paulo inferius : Δεῖ φιλεῖν, οὐχ ὥσπερ φασίν, ἀλλ᾿ ὡς ἀεὶ φιλήσοντα, id est Oportet amare, non quemadmodum aiunt, sed tanquam semper amaturum. Commonstrat enim illic philosophus, quo pacto refellendae corrigendaeque sint sententiae vulgo receptae atque inculcatae. M. Tullius in sermone De amicitia scribit Scipioni usque adeo non placuisse dictum hoc, Biantis nomine celebratum, ut negaret ullam vocem inimiciorem amicitiae reperiri potuisse, quam ejus, qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus ; nec vero se adduci posse, ut hoc, quemadmodum putaretur, a Biante dictum esse crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem, sed impuri cujusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam : Quonam enim modo, inquit, quisquam amicus ejus esse poterit, cujus se putabit inimicum esse posse ? Quin etiam necesse erit cupere et optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tanquam ansas ad reprehendendum ; rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi, dolere, invidere. Quare hoc quidem praeceptum, cujuscumque est, ad tollendam amicitiam valet. Illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis parandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Hactenus Cicero. Refertur ab eodem Aristotele paulo superius ac repetitur libro Moralium Eudemiorum septimo hic senarius :

Οὐδεὶς ἐραστής, ὅς τις οὐκ ἀεὶ φιλεῖ,

id est

Non est amicus hic, qui amare desinit.

Qui emolumenti causa amat, potitus eo, quod concupiscebat, amare desiit. At bonorum amicitia, quoniam virtuti nititur, immortalis est. Extat autem hic versus apud Euripidem in Troadibus. Diogenes Laertius mutilum adagium refert : Ἔφασκε φιλεῖν ὡς μισήσοντας, τοὺς γὰρ πλείστους εἶναι κακούς, id est Jubebat amare tanquam osuros, plurimos enim esse malos. Huc adscribendus mimus ille Publianus, qui est apud Aulum Gellium :

Ita amicum habeas, posse ut fieri inimicum putes,

et alius ejusdem, ut opinor, sed Senecae titulo :

Ita crede amico, ne sit inimico locus.

Sophocles item in Ajace mastigophoro :

Ἐγὼ δ᾿ ἐπίσταμαι γὰρ ἀρτίως, ὅτι

Ὅτ᾿ ἐχθρὸς ἤμην, ἐς τοσόνδ᾿ ἐχθραντέος,

Ὡς καὶ φιλήσων αὖθις· ἔς τε τὸν φίλον

Τοσοῦθ᾿ ὑπουργοῦν ὠφελεῖν βουλήσομαι,

Ὡς αἰὲν οὐ μενοῦντα· τοῖς πολλοῖσι γὰρ

Βροτῶν ἄπιστός ἐσθ᾿ ἑταιρείας λιμήν,

id est

At ipse didici nuper, ut si quando sim

Inimicus ulli, hunc oderim hactenus, velut,

Aliquando amicum habiturus ; erga amicum item

Officia sic exerceam, ut qui non sit

Semper futurus amicus ; etenim plurimis

Sodalitatis portus est tutus parum.
Tags: Авл Геллий, Аристотель, Аякс, Биант, Диоген, Еврипид, Софокл, Цицерон, греческая литература, греческий язык, латынь
Subscribe

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 0 comments