klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан (klausnick) wrote,
klausnick/莫罗佐夫·尼科莱/профан
klausnick

Syria


COLLOQVIVM PRIMVM
Personae: Marcus, Iulia
Marcus: "Ubi est Syria, Iulia?"
Iulia: "Suria est in Asia."
Marcus: "Non Suria, sed Syria in Asia est."
Iulia: "Siria ... "
Marcus : "O Iulia! Syria, non Siria: littera secunda est y, non i. "
Iulia: ''Non i, sed y: i-y, i-y. Num y littera Latina est?"
Marcus : "Y non est littera Latina, sed littera Graeca. Syria est vocabulum Graecum."
Iulia: "Siria, Syria: non Siria, sed Syria."
Marcus : "Ubi est Syria?"
Iulia: "Syria in Asia est."
Marcus: "Ubi est Aegyptus?"
Iulia: "Aegiptus ... "
Marcus: "Aegyptus !"
Iulia: "Aegyptus quoque in Asia est."
Marcus : "In Asia? Aegyptus non est in Asia!"
Iulia: "Aegyptus in Africa est — sed Barabia est in Asia."
Marcus: "Quid? Barabia? In Asia non est Barabia!"
Iulia: "Estne Barabia in Africa?"
Marcus : "Barabia non est in Africa."
Iulia: "Num Barabia in Europa est?"
Marcus: "Barabia in Europa, in Africa, in Asia non est!"
Iulia: "Sed ubi est Barabia?"
Marcus : "Arabia, non Barabia, in Asia est. In Arabiā littera prima est a, non b. "
Iulia: "Arabia, Aegyptus, Syria. Syria et Arabia sunt in Asia, sed Aegyptus in Africa est. Nilus quoque in Africa est."
Marcus: "Quid est Nilus?"
Iulia: "Nilus magnus fluvius est."
Marcus: "Quid est Sparta?"
Iulia: "Sparta est magnum oppidum Graecum."
Marcus : "Estne Creta oppidum Graecum?"
Iulia: "Est." Marcus : "Non est!" Iulia: "Quid est Creta?"
Marcus : "Creta est Insula Graeca. Creta et Naxus et Rhodus Insulae Graecae sunt. In Graecia sunt multae Insulae. Estne Syria Insula Graeca?"
Iulia: "Non est."
Marcus : "Quid est Syria?"
Iulia: "Siria est. . ." Marcus : "Syria!"
Iulia: "Syria est. .. vocabulum Graecum!"
Tags: Сирия, латынь
Subscribe

  • Случай в бане Багдада

    ابو اللحية الكوسه يسير عيار Человек без бороды насмешник. Принято считать безбородых насмешниками. Только ухоженная борода удовлетворяет…

  • чешский юмор

    Юлька говорит своей соседке: — Представьте себе, вчера вечером мой муж сломал себе руку в двух местах! — Я бы его в такие места не…

  • Разговор за столом

    Разговор за столом — Будешь вино пить? — Мне нельзя, у меня гипотиреоз. — Подумаешь, важное дело! У меня всю жизнь хронический…

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 7 comments