Equidem saepe animadverti homines, qui primum ad Ciceronis lectionem accedunt, magis capi ac delectari scriptis Mureti et similium: non quod horum oratio minus Latina ideoque facilior sit: sed quod ratio materiaque nostrae aetati nostrisque ingeniis magis aptae sunt. Horum nos lectio quasi blanda manu ad Veteres ducit, estque veluti ἐπιβάθρα seu gradus et aditus ad Veteres, sed purus ille castusque, unde nil sordium ad ipsa eorum sacraria adferamus. Certe, si quid ego ad scribendi facultatem profeci, quod pro rei magnitudine exiguum esse non ignoro: sed si quid profeci, hoc magnam partem debui lectioni operum Mureti: quae me adolescentem mira suavitate deliniebat, exemplis augebat et ad Ciceronem alliciebat .
(Wyttenbachius.)