November 9th, 2021

copia et inopia

Ingens simul et laboris copia et quietis inopia: huc illuc circumagendum ingenium, his atque illis pr[a]egravanda memoria. Quid vis dicam? Libri quosdam ad scientiam, quosdam ad insaniam deduxere, dum plus hauriunt quam digerunt; ut stomachis sic ingeniis nausea sepius nocuit quam fames. Atque ut ciborum sic librorum usus pro utentis qualitate limitandus est: in rebus omnibus quod huic parum, illic est nimium. Itaque sapiens non copiam, sed sufficientiam rerum vult; illa enim sepe pestilens, hec semper est utilis.
(Francesco Petrarca, De Remediis Utriusque Fortunae, 43. De Librorum Copia)