April 19th, 2018

COLLOQVIVM SECVNDVM

COLLOQVIVM SECVNDVM
Personae: Delia, Libanus
Delia ancilla est. Libanus est servus.
Libanus: "Quae est domina tua, Delia?"
Delia: "Domina mea est Aemilia. Iulius dominus meus est. Quis est dominus tuus?"
Libanus: "Dominus meus est Cornelius, et Fabia est domina mea. Estne magna familia Iulii?"
Delia: "Est magna."
Libanus: "Mea quoque familia magna est."
Delia: "Tua familia? Non tua, sed Cornelii familia est. Num ceteri servi Cornelii tui servi sunt?"
Libanus: "Familia domini mei est familia mea! Quot servi sunt in familia tua?"
Delia: "Centum servi ancillaeque."
Libanus: "Liberi quot sunt?"
Delia: "Tres: duo filii et una filia. In familia Iulii sunt multi servi et pauci liberi. Quot sunt liberi in familia Cornelii?"
Libanus: "In familia Cornelii non tres, sed duo liberi sunt: Una filia, Cornelia, et unus filius, Sextus. Numerus liberorum parvus est, sed numerus servorum non est parvus."
Delia: "Quot servi et quot anci11ae sunt in familia domini tui?"
Libanus: "Decem servi decemque ancillae."
Delia: "Decem parvus numerus est."
Libanus: "Sed decem et decem sunt viginti. Viginti non est parvus numerus. Familia mea est magna! "
Delia. "Non magna, sed parva est neque tua est familia! "
decem = X (10)
viginti = XX (20