September 18th, 2013

Но путешествие не сделает тебя ни лучше, ни здоровее.

peregrinatio notitiam dabit gentium, nouas tibi montium formas ostendet, inuisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis ualles; alicuius fluminis sub obseruatione naturam, siue ut Nilus aestiuo incremento tumet, siue ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudinis redditur, siue ut Maeander, poetarum omnium exercitatio et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in uicinum alueo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur: ceterum neque meliorem faciet neque saniorem. [104.15]