April 29th, 2013

Primus annus vnde numerare incoeperunt Graeci annos

Repetamus itaque ab initio Graecorum annos. Primus annus vnde numerare incoeperunt Graeci annos, primus est primae Olympiadis, qui annus fuit ab orbe condito, vt vera supputatio doctorum habet, 3188, id est anno secundo regni Ioathan in Iuda, & tertio anno regni Pekan in Israel, anno regni Assyriorum 44, a Troia capta 407, & regni Amulij Syluij apud Latinos anno 21. qui abest ab anno Christi nato, primo fere medio (qui mundi erat 3962, & paulo plus, id est, Olympiadis 66 anno 3) annis 772 : quos si addas ad annos Christi 1549, anni Graecorum erunt a primae Olympiadis anno primo, 2321; quos si diuidas per octo, vt intelligas quotus annus sit iste 1549, octennij embolismalis, reperies primum esse, et annum 1548, eum fuisse ad quem tres menses Graeci addiderunt, id est, embolismon[НВ1] in eum incidisse, qua ratione tres postremos menses anno 1556 intertexuim[НВ2] °, qui vt ille , interpositis annis septem, intercalaris est.


[НВ1]embolismus (gr.): intercalation, excédant de l'année solaire sur l'année lunaire — intercalary period, the excess of the solar year as compared with the lunar year.

[НВ2]inter–texo, texui, textum, ere

1) местами вплетать (flores hederis intertexti O);

2) переплетать, расшить (vestem auro V).