April 18th, 2013

De Umbrarum Regni Novem Portis Liber

De Umbrarum Regni Novem Portis Liber

Auctore Lucifero

Editionem Plurimis Locis Emendatam

­Curavit N M

Bataviae

MDC LXVI

Место хранения оригинала: Университет Лозанны

Оцифровано: 4 мар 2008

Praefatio

Cum inordinatus amor potestatis terrenae multum noceat, diligenter attendendae sunt conditiones hujus potestatis, ex quibus manifestum erit, quod ipsa est timenda, et non propter se appetenda, licet aliquando suscipienda sit propter Dei ordinationem, et populi utilitatem. Sciendum ergo, quod potestas terrena, qua homo super alios homines est, non est res naturae, sed sequela culpae. Haec potestas multum habet impotentiae, brevis est duratione: videtur altitudo esse et dominium, cum potius sit subjectio et ministerium: honor est contemptibilis; multum habet periculi, multum oneris, multum inquietudinis, multum punctionis, et, ut frequenter, nociva est eam habenti.

Haec potestas videtur esse altitudo, sed est locus infimus, tamquam Inferno proximus, et a caelo remotus: facile enim inde ad Infernum descenditur, et difficile in caelum ascenditur.

Item ex eadem radice procedunt rosa et spina. Rosa creatura nobilis est, benefica his qui juxta eam sunt, gratum odorem suum undique diffundendo; spina vero vilis est pungens eum qui juxta ipsam est; sic ex eisdem parentibus possunt nasci duo, quorum unus erit nobilis, alter vero ignobilis: unus ad modum rosae vicinis suis erit beneficus, et hic nobilis erit; alter vero ad modum spinae vicinos pungere non cessabit, in ignem infernalem sicut spina mittendus, et hic erit ignobilis.

Item contemnenda sunt odorifera timore foetoris infernalis, in quem sunt commutanda, secundum illud Isa. 3: erit pro suavi odore foetor; una poena Inferni erit foetor sulphuris, secundum illud Psalm. 10: ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Isa. 30: flatus domini quasi torrens sulphuris succendens eam.

Valde noxia est amatoribus suis laus et gloria mundana: aufert enim eis non solum bona spiritualia, sed etiam temporalia. Magnas enim expensas pro illis faciunt, ita quod magni reditus eis non sufficiant; sicut ventus vehemens arboribus aufert fructus, sic ventus vanitatis amatoribus vanae laudis et vanae gloriae aufert bona sua. Ventus iste, licet videatur levis, tamen in mari hujus mundi multas naves perire facit, etiam ne veniant ad portum salutis impedit, et multas magnas arbores evertit, et a regno Dei transfert in regnum Diaboli.