February 8th, 2013

Regum placita

Stephani Paschasii

Epigrammatum,

Liber primus.

Regum placita

Quae tibi Lex, Rex est, sed littera mollior exit;

       Nam Regale magis Lege quid esse potest?

Qui tibi Rex, itidem mutetur littera, Lex est,

    Nam Legale magis Rege quid esse decet?

Sic Rex in Lege est, sic Lex in Rege reposta:

       Sed qui Rex, Lex est asperiore nota.

Et cur id? Regi nimirum quod placet, istud

     Omnino Legis robur habere grave est.

Imperium, quod si legum moderetur habenis,

    Et Rex, & molli Lex erit ore suis.